Staatliches Gymnasium Holzkirchen
Jörg-Hube-Str. 4, 83607 Holzkirchen
Tel: 08024 - 30326-0, Fax: 08024 - 30326-99

Salvete discipuli et discipulae!

Habt ihr alle fünf aenigmata lösen können oder seid ihr noch dabei? Wenn ja: Optime! Wenn nein: Nolite desperare! Vielleicht gelingt es euch trotzdem, das Gesamtlösungswort herauszufinden. Dieses erhaltet ihr, indem ihr folgende Buchstaben (litterae) der Reihe nach zusammensetzt:

aenigma I: ultima littera
aenigma
II: quinta et septima littera
aenigma
III: secunda et tertia littera
aenigma
IV: quinta et ultima littera
aenigma
V: secunda et ultima littera

Wenn ihr das Lösungswort mit neun Buchstaben herausgefunden habt, dann ist das echt bewundernswert und muss belohnt werden! Wie bereits angekündigt, werden wir unter allen, die bis zum 03.04.2020 um 12 Uhr eine Mail mit dem Lösungswort an ihren Latein-Lehrer schicken einen Preis verlosen.

 

Hier ist aenigma Nummer eins:

Potio sum, sed non magica;

quamquam multi homines me amant et habere volunt.

Ex multis partibus consisto,

quas solas homines non amant,

sed partibus mixtis ad cibos varios libenter addor.

Sub monte Vesuvio me faciunt.

Mercatores, qui me vendunt, pecuniā abundant.

Quid sum?

 

Das ist aenigma Nummer zwei:

Veterrimus (nondum ducentos annos natus!) et sapientissimus sum;

etiam pronepos meus vetus et sapiens est.

Ego in silva nigra habito,

ille in vico parvo habitat, quo contra Romanos stultos pugnat.

Pronepos mihi honori est;

non gladiis, sed dolis pugnat.

Quis sum?

 

Es folgt aenigma Nummer drei:

Atheniensis me aedificavit, sed Athenis non sum.

Quamquam multi muri mihi sunt, tecto careo;

tamen aliquis vel potius aliquid me diu habitavit.

Clarus sum, opus illius viri magno ingenio.

Nemo me vincere potest nisi dolo – et profecto victus sum:

Ista puella pulcherrima, filia regis, me superavit;

amore capta etiam patrem ipsum fefellit, ut iuvenem alienum servaret.

Quid sum?

 

Es schließt sich aenigma Nummer vier an:

Neque Romanus neque amicus Romanorum sum.

Censeo mare, quod inter nos et eos est, nobis esse.

Romani mihi odio fuerunt, sunt, semper erunt.

Hoc patri iuravi – et fidem servabo.

Non solum fortis, sed etiam callidus sum.

Id perficiam, quod nemo antea ausus est:

Hostes ea animalia, quae adhuc ne in arena quidem spectaverunt,

ante portas urbis aspicient.

Quis sum?

 

Den Abschluss bildet aenigma Nummer fünf.

Da es vermutlich das schwierigste ist, vorab ein Tipp, der leider nur allzu gut in die „Corona-Zeit“ passt:
Das lateinische Wort, von dem das deutsche Wort „Virus“ kommt, lautet virus, i und ist Neutrum.
Deswegen sagen wir heute im Deutschen auch korrekterweise „das Virus“ und nicht „der Virus“.
Von „Viren“, wie wir sie heute kennen, wussten die Römer allerdings noch nichts. Für sie bedeutete virus „Schleim“ oder „Gift“.
Inwiefern euch das beim Lösen dieses Rätsels hilft? Findet es heraus:

Sex mihi litterulae sunt et praeclara potestas;

Disrumpis nomen medio de tramite totum,

Pars colet una deum, hominem pars altera signat;

Littera tollatur, facies mox quarta venenum.

FV logo

 

EB logo